monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 85 > salCod.Sal.X,16.399 > bnf14764.24 > sectio 2 > bnf10439.170 v > bnf13027.80 > uwbM.p.th.q.1a.225 > habCod.Guelf.64Weiss..651 > cb101.42r > sectio 2 > sectio 14 > sectio 93 > sectio 31 > bnfGrec107.407 > sectio 54 > Samuelis I, 18 > sectio 50 > csg48.243 > bnf7586.184 > bnf9389.283 > sectio 113 > sectio 5 > sectio 21 > sectio 22 > sectio 33 > bavPal.lat.281.540 > bnf4888.22 > sectio 25 > sectio 36 > sectio 20 > sectio 110 > sectio 3 > sectio 31 > sectio 26 > sectio 21 > sectio 12 > sectio 117 > sectio 3 > bnf17226.164 > Proverbia, 18 > sectio 3 > sectio 11 > sectio 56 > sectio 65 > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 60
Et hi omnes ante tempora omnium principiorum praesciti sunt, quoniam Verbum Patris, per quod omnia facta sunt , carnem induit, ut hominem quem formaverat, redimeret. Idem autem Filius Dei, in fine saeculi iustus iudex veniet iudicare vivos et mortuos, vivos scilicet, qui opus fidei operantes, in eodem opere bono inventi sunt: mortuos autem, qui opera mortis per infidelitatem operati sunt, cum in voce vocationis canentis tubae, homo eidem Filio Dei per iudicium ut scabellum subiacebit, quoniam tunc eum videndo, qui dignus est, cognoscit.